Sanctorum meritis
Inno per quattro voci a cappella
Musica: Giovanni Pierluigi da Palestrina (1525 - 1594)
Testo: forse Rabanus Maurus
- Sanctorum meritis
- Hi pro te furias
- Quae vox quae poterit
Organico: soprano, contralto, tenore, basso (senza accompagnamento)
Composizione: data sconosciuta
Festività liturgica: In Communi Plurimorum Martyrum
Edizione: Hymni totius anni, Francesco Coattino, Roma, 1589
Testo
Sanctorum meritis inclyta gaudia
Pangamus, socii, gestaque fortia:
Gliscens fert animus promere cantibus
Victorum genus optimum.
Hi sunt quos fatue mundus abhorruit:
Hunc fructu vacuum, floribus aridum,
Contempsere tui nominis asseclae,
Iesu Rex bone caelitum.
Hi pro te furias atque minas truces
Calcarunt hominum, saevaque verbera:
His cessit lacerans fortiter ungula,
Nec carpsit penetralia.
Caeduntur gladiis more bidentium:
Non murmur resonat, non querimonia:
Sed corde impavido mens bene conscia
Conservat patientiam.
Quae vox, quae poterit lingua retexere
Quae tu Martyribus munera praeparas?
Rubri nam fluido sanguine fulgidis
Ditantur bene laureis.
Te, summa Deitas unaque, poscimus,
Ut culpas abigas, noxia subtrahas:
Des pacem famulis ut tibi gloriam
Annorum in seriem canant.
Amen.
I testi riportati in questa pagina sono tratti, prevalentemente, da programmi di sala di concerti
e sono di proprietà delle Istituzioni o degli Editori riportati in calce alle note.
Ogni successiva diffusione può essere fatta solo previa autorizzazione da richiedere direttamente
agli aventi diritto.
Ultimo aggiornamento 28 luglio 2025